- GENUTIA Lex
- GENUTIA Lexquam tulit L. Genutius Tribunus Pl. C. Marcio Rutilio IV. Q. Servilio Halâ Coss. A. U. C. 411. fuit: ut liceret ambos Coss. ex plehe creari, vide Liv. l. 10. c. 9. Alia ab eodem auctore, eodemque anno rogata, voluit: Ne quis eundem Magistratum intra decem annos caperet neu duos Magistratus uno anno gereret, Idem ibidem. Alia eodem anno, eodemque auctore lata fuit: Ne foenerare liceret. Eius meminit similiter Liv. l. praefat. Fuit et Genutia Aemilia lex, quam tulêle ex SC. Cn. Genutius Aventinensis, L. Aemilius Mamercinus Coss. A. C. 390. Ut, qui Praetor maximus esset, Idibus Septembris clavum pangeret. Liv. iterum l. 7. c. 13. ubi addit: Legem aetate suâ fuisle priscis literis vernisque scriptam, clavumque, quia rarae per illa tempora literae erant, notam numeri annorum eoque Minervae tem plo dicatam legem, quia numerus a Minerva inventus fit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.